monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 1
Usque hodie in lectione veteris Testamenti super faciem Moysi velamen positum est. Loquitur glorificato vultu, et populus loquentis gloriam ferre non sustinet . Cum autem conversi fuerimus ad Dominum, auferetur velamen: occidens littera moritur, vivificans spiritus suscitatur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritalis. Unde et David orabat in psalmo, 'Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua . Numquid de bobus cura est Deo?' Utique non. Multo magis de iecore bovis, arietis, et hircorum, et armo dextero, pectore, et ventre, quo stercora digeruntur; quorum duo in esum accipiunt sacerdotes: tertium Phinees meretur in praemium. De victimis salutaribus, adeps quo pectus obvolvitur, et pinnula iecoris offeruntur super altare: ipsum vero pectus et brachium dextrum dantur Aaron et filiis eius legitimum sempiternum a filiis Israel . Sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. Quaeritur ubi sit animae principale. Plato in cerebro: Christus monstrat in corde: 'Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et, De corde, procedunt cogitationes malae. Et, Quid cogitatis nequam in cordibus vestris' . Voluptas et concupiscentia, iuxta eos qui de physicis disputant, consistit in iecore. Huius pinnulam in diversa volitantem, et per oculorum fenestras erumpentem foras, offerunt sacerdotes Deo: ut postquam opere dixerint Deo, 'holocaustum tuum pingue fiat' : et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne Spiritus concremaverint, mereantur accipere praemium, pectus et brachium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum veritatem: in brachio bona opera et pugnam contra diabolum et armatam manum: ut quod mente conceperint, exemplo probent. Iesus enim 'coepit facere et docere' . Ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπίθεμα, id est, additamentum, sive praecipuum, et egregium: THENUPHA quippe hoc magis sonat. Ex quo intelligimus iuxta illud Malachiae: 'Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius' : praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinaeque notitiam: et additamento gratiae spiritualis, talem virum institui, qui possit contradicentibus resistere , et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum: sed dextrum brachium et separatum, UT OPERA sacerdotis comparatione virtutum eius, a cunctis hominibus separata sint. Haec de victimis, et de his quae offeruntur in altari: et quae sacerdotibus dantur a Domino.